monumenta.ch > Seneca Maior > 7
Seneca Maior, Controversiae, 1, Casus VI <<<     >>> Casus VIII

Casus VII HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

0  LIBERI PARENTES ALANT AUT VINCIANTUR. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistulam scripsit: si praecidissent manus, duplam se daturum. piratae illum dimiserunt. patrem egentem non alit. 1  PORCI LATRONIS. Da mihi epistulam esurientis istius: 'manus' inquit 'praecidantur'; in quam(cumque) corporis partem potius saevitia incurrat: cetera membra mea sunt, manus publicae sunt. Numquid (nimium) peto tyrannicida: 'talem me dimittite, qualem a piratis recepistis'? Non habeo, quod de fortuna queri possim [eum]: qui manus meas (praecidi voluit, ad manus meas) confugit. 'Si praecideritis' inquit 'manus'; si irasceris, scribe potius 'si occideritis'; tyrannicida exitum tyranni rogo. Non timeo, ne, quas manus piratae solverunt, iudices alligent. 2  Ex omnibus, quae mihi fortuna terra marique privatim mala publiceque congessit, tyrannum adulterumque, piratas, nihil expertus sum durius quam patrem: tyrannus, cum timeret manus meas, non praecidit. iniuria matrimonii nihil abstulit corpori. piratae, quasi beneficio meo viverent, gratis miseriti sunt. unum hostem inexorabilem habui. o felicem rem (publicam), quod sub isto inimico non ante tyrannidem navigavi! 'Genui' inquit, 'educavi': nempe istud beneficium et tyranno praestitisti et adultero. Has manus si per te redimere non potes, rem publicam appella. Adulter cum manibus sepultus, tyrannus cum manibus proiectus est. (In) magnis sceleribus iura naturae intereunt: non magis tu pater es quam illi fratres. Audite novam captivi vocem: tutus sum, si pater meus nihil habet. 'Quidquid habes pro redemptione filii mitte; non est, quod timeas: non deerunt tibi alimenta, cum dixeris tyrannicidae (te) patrem. ' Pro adultero filio rogas(ti, pro tyrannicida non rogas): quaerite nunc, quomodo tyranni fiant. 3  CESTI PII. Cedo mihi epistulas patris. quaeris, unde habeam, cum mihi nullas miseris? (piratae mihi dederunt, ut primus legerem miser.) 'duplam dabo pecuniam': apparet, pro unico filio rogat. 'duplam pecuniam dabo': unam [pecuniam dabo iam] summam pro filio, alteram pro tyrannicida. 'si manus praecideritis'; hoc ne (in) adulteros quidem licet. 'Non habui pecuniam': sed rogare illos potes, et audacter roga: in misericordes piratas incidi. Quare non alo? quia captum filium tuum [agere] parum est si dixero non redemisti. Alere non possum: bav1554.29 r perdidi manus. non credis? epistulas lege: duplam pecuniam dabas, avaris dabas, piratis dabas. sic excusabant piratae ipsi se mihi, cum praeciderent manus: 'pater iussit'; aiebant: 'magnum facinus est, sed magno licet. ' 4  'Egens sum' inquit: mentiris, cedo mihi patris mei censum. 'Quid ergo, ales patrem? ' dimissus fortasse promittam, cum rogaveris; nihil paciscor: etiamnunc manus meas petis. *** Nega tuam esse epistulam, et habes argumentum; dic: 'ego rogare etiam pro adultero soleo'. 'Qui non aluit' inquit 'patrem, adligetur': plus de manibus meis timui. CORNELI HISPANI. Quid me rogarit pater, nescio: publica vindicta cruentum gladium privato tyranno impressi. Captum me piratae nihil amplius quam alligaverunt. 'Duplam pecuniam dabo. ' quid? plus polliceris quam petitur? unde tantas patrimoni vires habes? etiamnunc tamquam (quantumlibet facile hausurus ex) tyranni arca loqueris? Corrupit frater uxorem meam, quam nec tyrannus violaverat. Ut pretium piratae constituerunt, gavisus sum: ('salvus sum') inquam, 'locuples est pater; poterat dare, etiamsi duplam poposcissent! ' Remiserunt me rei publicae cum manibus, patri cum epistulis. 5  POMPEI SILONIS. Pactus sum de redemptione, scripsi patri. quicumque pro tyrannicida vestro pependistis, certum habeo, solliciti optatis, ut hae litterae ad patrem perveniant. 'Egeo' inquit: sic subito? Quod ex toto emi non debet, duplo emit. ARELLI FUSCI patris. Causam meam tenui apud eos, qui nihil debebant manibus meis. Tunc primum egere (se) querit(ur) iste, cum manus meas vidit. Quid mirum, si non putaverant turpe piratae accipe(re) mercedem, quam pater dabat? 'Ades, Pietas: si sancte vixi, si innocenter, effice, ut iste manus meas qui odit desideret. ' Tarde mihi epistula solvi videbatur. Hoc prorsus fabulis, repleto sceleribus nostro saeculo, deerat, ut narretur aliquis solutus a piratis, adligatus a patre. 6  BLANDI. Hic, qui unde vivat non habet, quam care tyrannicidas vestros emancat! Quid ais, pirata fili, piratarum magister, eius crudelitatis emptor, cuius nec pirata venditor est? ROMANI HISPONIS. 'Pater piratis salutem': hanc eripis filio. 'duplam dabo': quid necesse est? potui vilius solvi. 'ut praecidatis manus': obstipuerunt piratae, et cum dimitterent, dixerunt: 'indica patri tuo non omnia piratas vendere. ' MENTONIS. Adhuc, iudices, tamquam pro meis manibus egi; verum confitendum: vobis remissae sunt. exhibeo, res publica, piratarum depositum tibi: manus hae tuae salvae ad te perlatae sunt. fac quod voles, illud unum rogo: si peccaverunt, cuilibet tu vinciendas trade; si isti trades, sic alligabit, quomodo (qui) voluit praecidere. 7  ALFI FLAVI. Adhuc, qualem optem patrem, nescio; divitem? debilitat. egentem? adligat. neutrum bav1554.29 v manibus meis expedit. 'Duplam dabo, ut manus praecidatis': filium minus crudelem habuisti. MARULLI. Ut adlata est epistula, [que] coeperunt iam me piratae solvere; ut recitata 'dupla' in epistula 'pecunia' est, 'hic est' inquam 'pater, quem vobis laudaveram. ' TRIARI. Ubi est patrimonium tuum illud, quod tyrannos instruit, quod adulteros facit? ubi est? certe in me nil impendisti. 8  Pars altera. IULI BASSI. Infelix futura est etiam victoria mea: si non tenuero causam, fame moriar; si tenuero, hoc tantum consequar, ne fame moriar. Duxi uxorem nimium fecundam; peperit mihi tria nescioquae prodigia variis generibus inter se +et iuditia+ furentia; alium qui patriam posset opprimere, alium qui fratrem, alium qui patrem. Testor, iudices, omnes cives meos: una servivimus; nemo tyrannidem (me) uno sensit magis. argumentum habeo maximum, quod vivo: non pepercissetis mihi, si putassetis me patrem tyranni. Dum inter se pugnant, vicit res publica. reliqui duo, quia non poterant in nos, inter se tyrannidem exercuerunt. Habebat iste nescioquam uxorem, quam in arce cognoverat. Si alligare te possem, proficiscentem alligassem. 9  Non opus est tibi magna impensa ad sustinendum patrem; [magna omnia sunt] tu mecum alimenta partire. nolo me tam bene alas, quam ego te alui. Nolo ignoscas mihi; quidquid passus es, quidquid timuisti, patiar: posce flagella, scinde rugas, usturos subice ignes, emeritam hanc pau(perta)tem, quae tantum in contumeliam suam spirat, quia extingui non potest, exure. si parum est, fac quod ais ne piratas quidem fecisse: manus praecide. exhibeo tibi: hae sunt illae, quae quidlibet scribunt. Ubi est gladius tuus? stringe. tyranno licuit vulnere mori, adulter uno ictu breviter confectus est: pater te pro beneficio similem sortem rogo. Ne tu quidem apud piratas famem timuisti; neminem tyrannus sic torsit. 10  PORCI LATRONIS. Fili, nihil amplius quam famem deprecor; si tamen inexorabilis es, illud pro beneficio peto, ut aut tamquam adulter moriar aut tamquam [adulter] tyrannus. Par erat utriusque fortuna illo tempore: [ut] tu alligatus eras, ego in senectute immobilis et vincto simillimus; tu in solitudine mei, ego in omnium meorum solitudine; tu lucem non videbas, ego etiam oderam. hoc unum inter nos interest, quod tu etiam a piratis cibum accepisti. BLANDI. Deprecabar non pro adultero sed pro domo, ne fratrem occideret, tyrannicidam inquinaret, patrem respergeret. roganti mihi et has interponenti manus paene praecidit. Haec sententia deridebatur a LATRONE tamquam puerilis: hoc ei provisum est, ut aliquem ex suis reliquisse videatur, quem non occiderit. bav1554.30 r VIBI RUFI. Hae nempe scripserunt epistulam manus; praebeo. praecide et ale. POMPEI SILONIS. LIBERI PARENTES ALANT AUT VINCIANTUR: ad te legem meam transfero: licet alliges et alas. 11  Divisio. Fere (omnes) hac usi sunt divisione: an lex causam nec patris nec filii aestimet, sed omnis pater a filio alendus sit. (LATRO) dixit legem hanc pro malis patribus scriptam esse; bonos etiam sine lege ali. (si) non omnes alendi sunt, an hic alendus sit. hanc quaestionem Latro in haec divisit: an alendus sit, qui filium a piratis non redemit. hoc loco quaesit, an non potuisset redimere, an noluisset. deinde, (an) alendus sit, etiam si praecidi filii manus voluit. novissime, an praecidi voluerit. 12  HISPO ROMANIUS separatim quasi iuris quaestionem fecit: an, qui non redemit filium, non possit ab eo alimenta petere; sed hoc utraque quaestio continet, ut aiebat GALLIO, et prior, in qua quaeritur, an omnis pater alendus sit; dicitur enim: quid, si quis filium excaecaverit? quid, si quis non redemerit? et cum ad alteram quaestionem ventum est, in qua quaeritur, an hic pater alendus sit, nihil aliud potest dici, quare non alatur, quam quod non redemit, quam quod duplam promisit, ut manus praeciderentur. Graecorum improbam quaestionem satis erit in eiusmodi controversiis semel aut iterum adnotasse: an in tyrannicidam uti pater hac lege possit: quasi sacras et publicas manus esse, in quas sibi ne piratae quidem licere quicquam putent. nostri hoc genus quaestionis submoverunt. 13  SILO POMPEIUS non eis tantum usus est quibus ceteri, cum dicerent non debere hunc patrem ali, quod non redemisset filium et quod praecidi manus filio voluisset, sed a privatis causis transit ad publicam causam; dixit enim non debere ali hominem perniciosum rei publicae, qui tyrannum filium habuisset, qui non occidisset, qui desideraret amissum, qui vindicaret; et negavit ullam aliam illi causam esse persequendi tyrannicidam nisi libertatem publicam, et descripsit mores hominis impii, cruenti, quia per liberos non posset, per piratas tyrannidem exercentis. quae ut liberius diceret, patronum filio dedit. et illud in hac parte laudatum est [a] Silone declamante: coeperat hoc tractare, non debere ali tyranni patrem; omnibus faventibus illum fame necandum. et cum diu pressisset illum tyranni patrem esse, adiecit: aude postulare, ut illud tibi prosit, quod tyrannicidae pater es. BLANDUS hunc sensum, cum postero die declamaret, in ironiam vertit, et, cum obiecisset, quod tyranni pater esset, adiecit: nolite illum aversari; habet quod apponat: et adulteri pater est. 14  Colorem pro patre alius alium introduxit. FUSCUS iratum se illi confessus est fuisse, quod fratrem in conspectu patris occidisset, et huic loco vehementer institit, quom nemo hoc tyrannus, nemo pirata fecisset. 'iratus' inquit 'ob hoc ipsum fui, quod hoc scelere etiam tyrannicidium bav1554.30 v inquinaveras; apparet te morbo quodam adversus tuos furere. ' et servavit hunc actionis tenorem: 'iratus fui hodieque irascor nec queror. ' nec se demisit in preces aut rogavit sed iure patrio usus est. illud ad excusandam epistulae crudelitatem adiciebat: scripsi piratis non eo animo, ut manus tibi praeciderentur, sed ut exprobrarem tibi cruen(ta)tas in conspectu patris fraterno sanguine manus. tuto autem scribebam; sciebam enim piratas non facturos, nisi pecuniam accepissent, quam non mittebam; denique nec praeciderunt. et si sperassent, utique praecidissent, sed apparuit illas epistulas irascentis esse, non promittentis. in ultimo descripsit, quam miser futurus esset alimenta accipiens illis manibus, quas paulo ante spectaverit fratrem occidentes, et adiecit, quod aiebat praeceptore suo dicente summa cum admiratione exceptum, illud Homeri (in) Priamo dictum [Il. 24,478-479]:
< καὶ κύσε χεῖρας
δεινάς ανδροφόνους, ἅι ὁι πολέας κτάνον υἷας>|gr
15  SILO POMPEIUS et ipse iram fassus est; aiebat enim non habiturum fidem, si negasset iratum fuisse, sed irae causam non dixit quam Fuscus: transeundas aiebat eas offensas, quibus ille gloriaretur. hanc causam posuit, quod relictus esset ab unico filio, quod invito se navigasset, cum videret senem, orbum, iam paene egentem. iam tum illum fugisse, ne aleret. et ad preces patrem deduxit et rogavit in epilogo filium. Et SPARSUM hoc colore declamasse memini, hominem inter scholasticos sanum, inter sanos scholasticum. 16  CESTIUS (longe) alio colore [longe] usus est: dixit non iram fuisse illam patris sed calliditatem. 'non habebam' inquit 'unde redimerem. quem rogarem pecuniam in tam avara civitate, in qua ne filii quidem patres alunt? usus sum consilio: sciebam piratas non crudeles esse sed avaros. volui efficere, ut desperarent +non+ illum redimi et propter hoc supervacuum et sum(ptui) futurum dimitterent. an prudenter cogitaverim, nescio; interim, feliciter cogitavi: post epistulas illas, quas accusat, dimissus est. ' LATRO totum se ab istis removit coloribus et advocavit vires suas tanto totius actionis impetu, ut attonitos homines tenuerit; hoc enim colore usus est: nescio, quid scripserim. olim iam mihi excussa mens est. ex quo vidi filium unum in arce, alterum in adulterio, tertium in parricidio, ex quo respersus sum fili morientis sanguine, ex quo relictus sum solus, orbus, senex, odi meos. hic color illius viribus approbandus est; quanta enim vi opus est, ut aliquis accusando se miserabilem faciat! 17  ALBUCIUS omnes colores miscuit, et, ut hoc liberum esset, patronum patri dedit nec voluit narrare. a propositione coepit: alumenta pater a filio petit. deinde, cum ad defendendum venit quod scripsit duplam se daturum, si manus praecidissent, primum Latroniano colore usus est: hoc, inquit, respondeo: nescit, quid fecerit, (in) insaniam malis actus est. hic philosophumenum locum introduxit, quomodo animi magnis calamitatibus everterentur, deinde anthypophoran sumpsit: 'mentiris, ille vero iratus fuit. ' cogis, inquit, me dicere iratum tibi merito fuisse; (et) exsecutus est omnia; hoc illi inter cetera obiecit, bav1554.31 r quod occupat(urum arcem) fratrem suum ignorasset aut dissimulasset, ut tyrannicidio quoque eius commendationem (de)traheret. deinde ad illum colorem redit Cestianum: sed puta illum consilio fecisse quae fecit; quid ergo? quid iste tamen dicit? quare scripsisti? nihil dicit: flet, mori vult, sed non fame. 18  In hac declamatione ALBUCIUS hanc sententiam dixit dubiam inter admirantes et deridentes: panem, quem cani das, patri non das. GLYCON egregie dixit: ἐλεήσατε αὐτόν.υἱὸςκινδυνεύειπατέραθρέψαι . GARGONIUS fuit Buteonis auditor, postea scholae quoque successor, vocis obtusae sed pugnacissimae, cui Barrus scurra rem venustissimam dixit: centum raucorum vocem habes. hic putavit se vafrum colorem excogitasse pro patre: ego, inquit, dictavi: 'duplam dabo, si manus non praecideritis'; librario una syllaba excidit, 'non', et scripsit 'si praecideritis'. digna res, quae voce illa diceretur! ARTEMON dixit: φιλότεκνε πάτερ, καὶ σοὶ τιμωρεῖν ἀποκνεῖ τις; ADAEUS dixit: εἴδομεν ταχινὸν σκάφος. καὶ τις τῶν ἀντιώντων ἐν τούτῳ τῷ σκάφει πατήρ ἐστιν; NICETES dixit: διπλᾶ δώσω, ἄν ἀποκόφητε τὰς χεῖρας. ἐζήτουν οἱ πειραταί· μή τι ἐτυράννησας; μέ τι ἐμοίχευσας;
Seneca Maior HOME



Seneca Maior, Controversiae, 1, Casus VI <<<     >>> Casus VIII
monumenta.ch > Seneca Maior > 7

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik